- THAMYRAS vel THAMYRIS
- THAMYRAS, vel THAMYRISSuidas. Poeta Thrax, qui cum comnes pulchritudine praecelleret, ab initio mares dilexit, deinde mutatâ cousuetudine, Musas amavit, cum quibus de cantu certavit hisce conditionibus, ut si vinceret, earum complexu potiretur; si succumberet, ab illis pateretur, quicquid eis videretur. Itaque superatus, et oculis et lyrâ privatus est. Hinc proverb. in eos, qui praeter ingenium proprium aliquid agunt, Thamyras insanit. Nic. Lloydius. Et versus de Musis apud Homerum, Il. ss. v. 595.Α᾿ντόμεναι Θάμυριν τὸν Θρήικα παῦσαν ἀοιδῆς,Fuit is Philammonis, de quo supra, filius, ex Argiope nympha, Parnassi incolâ, quae quod postmodum in Odrysas migravit, inde Thamyris Thrax vocatur. Lini discipulus, scripsitque poema de Titanum bello contra Deas; ac in Pythiis Ludis cantu tertius vicit. Pater Musaei Thebani Μελοποιοῦ. Diodorus Sic. l. 3. Pausan. Phocicis, Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. XV. ubi de Hesiodo Poetâ, et Sec. XVIII. ubi de Pythiis Ludis. coeterum, tum citharâ, tum cantu, principibus in utraque arte iungitur Platoni in Ione, opulentiâ Regibus, Chrysostomo, Orat. de Fuga. De cuius patria porro Homerum, de coeteris Apollodorum consule, l. 1. Lucianum, Comm. de Domo, Alios; e recentioribus Casp. inprimis Barthium, qui de eo multa, ad Theob. l. 4. v. 181. a theone pictum habes, apud Plinium, l. 35. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.